- SYCOTINA Aloe
- SYCOTINA Aloerecentioribus dicta est, quae vererib. Graecis ἡπατὶς vel ἡπατὶτις, hepatis seu hepatica. Συκωτον enim pro iecore infima Graecia dixit, quod priscis proprie notabat iecur anseris vel porculi ficis pasti solum, latine Ficatum, Gall. Foye. Inde itaque Sycotina Aloe, Gllis Sycotin, aloe medicamentaria scil. non aromatica, quae quod optima afferretur e Sycotora Indiae Insula, ei hoc nomen conciliavit, no, ut volunt Arabes, ab Insul. nomen accepit. Vide Salmas. ad Solin. p. 1055. et 1319. ubi Aloen hanc cum Xysaloe, seu aloe odorata confundentes, pluribus refellit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.